monumenta.ch > Ambrosius > 33
Ambrosius, De Nabuthae, § 32 <<<     >>> § 34

§ 33 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Uicta est spes anari, rumpuntur uetusta horrea messibus nonis.
2 'minus habui et frustra seruaui; plus natum est.
3 cui congrego? dum incrementa pretiorum aucupor, amisi usum beneficiorum.
4 quantas anni superioris frumento potui animas pauperum reseruare? haec me magis delectarent pretia, quae non nummo aestimantur, sed gratia.
5 imitabor sanctum Ioseph humanitatis praedicatione, clamabo uoce magna: uenite, pauperes, edite panes meos, expandite gremium, suscipite frumentum.
6 fecunditas diuitis, totius orbis abundantia omnium debet esse fertilitas'.
7 tu uero non hoc dicis, sed ais: destruam horrea.
8 recte destruis ea, a quibus nullus pauper onustus reuertit.
9 horrea iniquitatis receptacula, non pietatis subsidia.
10 recte destruit, quia sapienter aedificare non nouit.
11 destruit sua diues, qui nescit aeterna, destruit horrea, qui non nouit sua frumenta diuidere, sed claudere.